Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ipse ad conspectum cenae diducere rictum
  2. suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem
  3. ore volat pleno mater ieiuna, sed omni
  4. membrorum damno maior dementia, quae nec
  5. nomina servorum nec vultum agnoscit amici
  6. cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos
  7. quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo
  8. heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
  9. ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris
  10. quod steterat multis in carcere fornicis annis.
  11. Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
  12. funera natorum, rogus aspiciendus amatae
  13. coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
  14. haec data poena diu viventibus, ut renovata
  15. semper clade domus multis in luctibus inque
  16. perpetuo maerore et nigra veste senescant.
  17. rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
  18. exemplum vitae fuit a cornice secundae,
  19. felix nimirum, qui tot per saecula mortem
  20. distulit atque suos iam dextra conputat annos,