Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quique novum totiens mustum bibit. oro, parumper
  2. attendas quantum de legibus ipse queratur
  3. fatorum et nimio de stamine, cum videt acris
  4. Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni
  5. quisquis adest socius[*](socius P: socio Ψ and Housman.), cur haec in tempora duret
  6. quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.
  7. haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
  8. atque alius cui fas Ithacum lugere natantem.
  9. incolumi Troia Priamus venisset ad umbras
  10. Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus
  11. portante ac reliquis fratrum cervicibus inter
  12. Iliadum lacrimas, ut primos edere,planctus
  13. Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
  14. si foret extinctus diverso tempore, quo non
  15. coeperat audaces Paris aedificare carinas,
  16. longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
  17. eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.
  18. tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
  19. et ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos,
  20. qui domini cultris tenue et miserabile collum