Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas,
  2. sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco
  3. et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
  4. quid refert, magni sedeat qua parte theatri
  5. qui vix cornicines exaudiet atque tubarum
  6. concentus? clamore opus est, ut sentiat auris
  7. quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
  8. Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
  9. febre calet sola, circumsilit agmine facto
  10. morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
  11. promptius expediam quot amaverit Opapia moechos,
  12. quot Themison aegros autumno occident uno,
  13. quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
  14. pupillos; quot longa viros exorbeat uno
  15. Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
  16. percurram citius quot villas possideat nunc
  17. quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.
  18. ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
  19. perdidit ille oculos et luscis invidet; huius
  20. pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,