Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sed quam continuis et quantis longa senectus
  2. plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum
  3. dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
  4. pendentisque genas et talis aspice rugas
  5. quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
  6. in vetula scalpit iam mater simia bucca.
  7. plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior ille
  8. hoc atque ille[*](illeΨ, omitted by PO. Housman conjectures ore.) alio, multum hic robustior illo:
  9. una senum facies, cum voce trementia membra
  10. et iam leve caput madidique infantia nasi,
  11. frangendus misero gingiva panis inermi;
  12. usque adeo gravis uxori natisque sibique,
  13. ut captatori moveat fastidia Cosso,
  14. non eadem vini atque cibi torpente palato
  15. gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si
  16. coneris, iacet exiguus cum ramice nervus
  17. et quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
  18. anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
  19. canities? quid quod merito suspecta libido est
  20. quae venerem adfectat sine viribus? Aspice partis