Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
  2. canities? quid quod merito suspecta libido est
  3. quae venerem adfectat sine viribus? Aspice partis
  4. nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas,
  5. sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco
  6. et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
  7. quid refert, magni sedeat qua parte theatri
  8. qui vix cornicines exaudiet atque tubarum
  9. concentus? clamore opus est, ut sentiat auris
  10. quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
  11. Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
  12. febre calet sola, circumsilit agmine facto
  13. morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
  14. promptius expediam quot amaverit Opapia moechos,
  15. quot Themison aegros autumno occident uno,
  16. quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
  17. pupillos; quot longa viros exorbeat uno
  18. Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
  19. percurram citius quot villas possideat nunc
  20. quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.