Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
  2. perdidit ille oculos et luscis invidet; huius
  3. pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
  4. ipse ad conspectum cenae diducere rictum
  5. suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem
  6. ore volat pleno mater ieiuna, sed omni
  7. membrorum damno maior dementia, quae nec
  8. nomina servorum nec vultum agnoscit amici
  9. cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos
  10. quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo
  11. heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
  12. ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris
  13. quod steterat multis in carcere fornicis annis.
  14. Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
  15. funera natorum, rogus aspiciendus amatae
  16. coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
  17. haec data poena diu viventibus, ut renovata
  18. semper clade domus multis in luctibus inque
  19. perpetuo maerore et nigra veste senescant.
  20. rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,