Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. has totiens optata exegit gloria poenas.
  2. Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos :
  3. hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas,
  4. sed quam continuis et quantis longa senectus
  5. plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum
  6. dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
  7. pendentisque genas et talis aspice rugas
  8. quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
  9. in vetula scalpit iam mater simia bucca.
  10. plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior ille
  11. hoc atque ille[*](illeΨ, omitted by PO. Housman conjectures ore.) alio, multum hic robustior illo:
  12. una senum facies, cum voce trementia membra
  13. et iam leve caput madidique infantia nasi,
  14. frangendus misero gingiva panis inermi;
  15. usque adeo gravis uxori natisque sibique,
  16. ut captatori moveat fastidia Cosso,
  17. non eadem vini atque cibi torpente palato
  18. gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si
  19. coneris, iacet exiguus cum ramice nervus
  20. et quamvis tota palpetur nocte, iacebit.