Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;
  2. cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
  3. sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
  4. quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
  5. velificatus Athos et quidquid Graecia mendax
  6. audet in historia, constratum classibus isdem
  7. suppositumque rotis solidum mare, credimus altos
  8. defecisse amnes epotaque flumina Medo
  9. prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;
  10. ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
  11. in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis
  12. barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,
  13. ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum:
  14. mitius id sane, quod non et stigmate dignum
  15. credidit; huic quisquam vellet servire deorum?
  16. sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis
  17. fluctibus ac tarda per densa cadavera prora,
  18. has totiens optata exegit gloria poenas.
  19. Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos :
  20. hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas,