Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ut pueris placeas et declamatio fias!
  2. Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;
  3. aestuat infelix angusto limite mundi
  4. ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;
  5. cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
  6. sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
  7. quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
  8. velificatus Athos et quidquid Graecia mendax
  9. audet in historia, constratum classibus isdem
  10. suppositumque rotis solidum mare, credimus altos
  11. defecisse amnes epotaque flumina Medo
  12. prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;
  13. ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
  14. in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis
  15. barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,
  16. ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum:
  17. mitius id sane, quod non et stigmate dignum
  18. credidit; huic quisquam vellet servire deorum?
  19. sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis
  20. fluctibus ac tarda per densa cadavera prora,