Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. audet in historia, constratum classibus isdem
  2. suppositumque rotis solidum mare, credimus altos
  3. defecisse amnes epotaque flumina Medo
  4. prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;
  5. ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
  6. in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis
  7. barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,
  8. ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum:
  9. mitius id sane, quod non et stigmate dignum
  10. credidit; huic quisquam vellet servire deorum?
  11. sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis
  12. fluctibus ac tarda per densa cadavera prora,
  13. has totiens optata exegit gloria poenas.
  14. Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos :
  15. hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas,
  16. sed quam continuis et quantis longa senectus
  17. plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum
  18. dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
  19. pendentisque genas et talis aspice rugas
  20. quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,