Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. in vetula scalpit iam mater simia bucca.
  2. plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior ille
  3. hoc atque ille[*](illeΨ, omitted by PO. Housman conjectures ore.) alio, multum hic robustior illo:
  4. una senum facies, cum voce trementia membra
  5. et iam leve caput madidique infantia nasi,
  6. frangendus misero gingiva panis inermi;
  7. usque adeo gravis uxori natisque sibique,
  8. ut captatori moveat fastidia Cosso,
  9. non eadem vini atque cibi torpente palato
  10. gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si
  11. coneris, iacet exiguus cum ramice nervus
  12. et quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
  13. anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
  14. canities? quid quod merito suspecta libido est
  15. quae venerem adfectat sine viribus? Aspice partis
  16. nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas,
  17. sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco
  18. et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
  19. quid refert, magni sedeat qua parte theatri
  20. qui vix cornicines exaudiet atque tubarum