Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. acti[*](actiΨ Housman Büch. (1910): actum PT Büch. (1893).), inquit, ‘nihil est, nisi Poeno milite portas
  2. frangimus et media vexillum pono Subura.’
  3. o qualis facies et quali digna tabella,
  4. cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
  5. exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idem
  6. nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus
  7. mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
  8. donec Bithyno libeat vigilare tyranno,
  9. finem animae, quae res humanas miscuit olim,
  10. non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
  11. Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
  12. anulus, i demens et saevas curre per Alpes,
  13. ut pueris placeas et declamatio fias!
  14. Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;
  15. aestuat infelix angusto limite mundi
  16. ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;
  17. cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
  18. sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
  19. quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
  20. velificatus Athos et quidquid Graecia mendax