Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. velificatus Athos et quidquid Graecia mendax
  2. audet in historia, constratum classibus isdem
  3. suppositumque rotis solidum mare, credimus altos
  4. defecisse amnes epotaque flumina Medo
  5. prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;
  6. ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
  7. in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis
  8. barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,
  9. ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum:
  10. mitius id sane, quod non et stigmate dignum
  11. credidit; huic quisquam vellet servire deorum?
  12. sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis
  13. fluctibus ac tarda per densa cadavera prora,
  14. has totiens optata exegit gloria poenas.
  15. Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos :
  16. hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas,
  17. sed quam continuis et quantis longa senectus
  18. plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum
  19. dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
  20. pendentisque genas et talis aspice rugas