Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit:
  2. acti[*](actiΨ Housman Büch. (1910): actum PT Büch. (1893).), inquit, ‘nihil est, nisi Poeno milite portas
  3. frangimus et media vexillum pono Subura.’
  4. o qualis facies et quali digna tabella,
  5. cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
  6. exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idem
  7. nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus
  8. mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
  9. donec Bithyno libeat vigilare tyranno,
  10. finem animae, quae res humanas miscuit olim,
  11. non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
  12. Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
  13. anulus, i demens et saevas curre per Alpes,
  14. ut pueris placeas et declamatio fias!
  15. Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;
  16. aestuat infelix angusto limite mundi
  17. ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;
  18. cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
  19. sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
  20. quantula sint hominum corpuscula. creditur olim