Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
  2. in vetula scalpit iam mater simia bucca.
  3. plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior ille
  4. hoc atque ille[*](illeΨ, omitted by PO. Housman conjectures ore.) alio, multum hic robustior illo:
  5. una senum facies, cum voce trementia membra
  6. et iam leve caput madidique infantia nasi,
  7. frangendus misero gingiva panis inermi;
  8. usque adeo gravis uxori natisque sibique,
  9. ut captatori moveat fastidia Cosso,
  10. non eadem vini atque cibi torpente palato
  11. gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si
  12. coneris, iacet exiguus cum ramice nervus
  13. et quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
  14. anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
  15. canities? quid quod merito suspecta libido est
  16. quae venerem adfectat sine viribus? Aspice partis
  17. nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas,
  18. sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco
  19. et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
  20. quid refert, magni sedeat qua parte theatri