Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
- quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
- velificatus Athos et quidquid Graecia mendax
- audet in historia, constratum classibus isdem
- suppositumque rotis solidum mare, credimus altos
- defecisse amnes epotaque flumina Medo
- prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;
- ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
- in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis
- barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,
- ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum:
- mitius id sane, quod non et stigmate dignum
- credidit; huic quisquam vellet servire deorum?
- sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis
- fluctibus ac tarda per densa cadavera prora,
- has totiens optata exegit gloria poenas.
- Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos :
- hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas,
- sed quam continuis et quantis longa senectus
- plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum