Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
  2. pendentisque genas et talis aspice rugas
  3. quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
  4. in vetula scalpit iam mater simia bucca.
  5. plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior ille
  6. hoc atque ille[*](illeΨ, omitted by PO. Housman conjectures ore.) alio, multum hic robustior illo:
  7. una senum facies, cum voce trementia membra
  8. et iam leve caput madidique infantia nasi,
  9. frangendus misero gingiva panis inermi;
  10. usque adeo gravis uxori natisque sibique,
  11. ut captatori moveat fastidia Cosso,
  12. non eadem vini atque cibi torpente palato
  13. gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si
  14. coneris, iacet exiguus cum ramice nervus
  15. et quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
  16. anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
  17. canities? quid quod merito suspecta libido est
  18. quae venerem adfectat sine viribus? Aspice partis
  19. nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas,
  20. sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco