Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. transilit; opposuit natura Alpemque nivemque:
  2. diducit scopulos et montem rumpit aceto,
  3. iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit:
  4. acti[*](actiΨ Housman Büch. (1910): actum PT Büch. (1893).), inquit, ‘nihil est, nisi Poeno milite portas
  5. frangimus et media vexillum pono Subura.’
  6. o qualis facies et quali digna tabella,
  7. cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
  8. exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idem
  9. nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus
  10. mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
  11. donec Bithyno libeat vigilare tyranno,
  12. finem animae, quae res humanas miscuit olim,
  13. non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
  14. Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
  15. anulus, i demens et saevas curre per Alpes,
  16. ut pueris placeas et declamatio fias!
  17. Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;
  18. aestuat infelix angusto limite mundi
  19. ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;
  20. cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,