Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Expende Hannibalem; quot libras in duce summo
  2. invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro
  3. percussa oceano Niloque admota tepenti,
  4. rursus ad Aethiopum populos aliosque[*](aliosqueΨ: altosque PA.) elephantos!
  5. additur imperiis Hispania, Pyrenaeum
  6. transilit; opposuit natura Alpemque nivemque:
  7. diducit scopulos et montem rumpit aceto,
  8. iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit:
  9. acti[*](actiΨ Housman Büch. (1910): actum PT Büch. (1893).), inquit, ‘nihil est, nisi Poeno milite portas
  10. frangimus et media vexillum pono Subura.’
  11. o qualis facies et quali digna tabella,
  12. cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
  13. exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idem
  14. nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus
  15. mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
  16. donec Bithyno libeat vigilare tyranno,
  17. finem animae, quae res humanas miscuit olim,
  18. non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
  19. Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
  20. anulus, i demens et saevas curre per Alpes,