Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et curtum temone iugum victaeque triremis
  2. aplustre et summo tristis captivus in arcu
  3. humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se
  4. Romanus Graiusque et barbarus induperator
  5. erexit, causas discriminis atque laboris
  6. inde habuit; tanto maior famae sitis est quam
  7. virtutis, quis enim virtutem amplectitur ipsam,
  8. praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
  9. gloria paucorum et laudis titulique cupido
  10. haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
  11. discutienda valent sterilis mala robora fici,
  12. quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
  13. Expende Hannibalem; quot libras in duce summo
  14. invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro
  15. percussa oceano Niloque admota tepenti,
  16. rursus ad Aethiopum populos aliosque[*](aliosqueΨ: altosque PA.) elephantos!
  17. additur imperiis Hispania, Pyrenaeum
  18. transilit; opposuit natura Alpemque nivemque:
  19. diducit scopulos et montem rumpit aceto,
  20. iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit: