Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.
  2. Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis
  3. lorica et fracta de casside buccula pendens
  4. et curtum temone iugum victaeque triremis
  5. aplustre et summo tristis captivus in arcu
  6. humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se
  7. Romanus Graiusque et barbarus induperator
  8. erexit, causas discriminis atque laboris
  9. inde habuit; tanto maior famae sitis est quam
  10. virtutis, quis enim virtutem amplectitur ipsam,
  11. praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
  12. gloria paucorum et laudis titulique cupido
  13. haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
  14. discutienda valent sterilis mala robora fici,
  15. quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
  16. Expende Hannibalem; quot libras in duce summo
  17. invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro
  18. percussa oceano Niloque admota tepenti,
  19. rursus ad Aethiopum populos aliosque[*](aliosqueΨ: altosque PA.) elephantos!
  20. additur imperiis Hispania, Pyrenaeum