Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. erexit, causas discriminis atque laboris
  2. inde habuit; tanto maior famae sitis est quam
  3. virtutis, quis enim virtutem amplectitur ipsam,
  4. praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
  5. gloria paucorum et laudis titulique cupido
  6. haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
  7. discutienda valent sterilis mala robora fici,
  8. quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
  9. Expende Hannibalem; quot libras in duce summo
  10. invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro
  11. percussa oceano Niloque admota tepenti,
  12. rursus ad Aethiopum populos aliosque[*](aliosqueΨ: altosque PA.) elephantos!
  13. additur imperiis Hispania, Pyrenaeum
  14. transilit; opposuit natura Alpemque nivemque:
  15. diducit scopulos et montem rumpit aceto,
  16. iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit:
  17. acti[*](actiΨ Housman Büch. (1910): actum PT Büch. (1893).), inquit, ‘nihil est, nisi Poeno milite portas
  18. frangimus et media vexillum pono Subura.’
  19. o qualis facies et quali digna tabella,
  20. cum Gaetula ducem portaret belua luscum!