Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idem
  2. nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus
  3. mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
  4. donec Bithyno libeat vigilare tyranno,
  5. finem animae, quae res humanas miscuit olim,
  6. non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
  7. Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
  8. anulus, i demens et saevas curre per Alpes,
  9. ut pueris placeas et declamatio fias!
  10. Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;
  11. aestuat infelix angusto limite mundi
  12. ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;
  13. cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
  14. sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
  15. quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
  16. velificatus Athos et quidquid Graecia mendax
  17. audet in historia, constratum classibus isdem
  18. suppositumque rotis solidum mare, credimus altos
  19. defecisse amnes epotaque flumina Medo
  20. prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;