Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- signator falsi[*](falsi P: falso Ψ ), qui se lautum atque beatum
- exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
- Occurrit matrona potens, quae molle Calenum
- porrectura viro miscet sitiente rubetam
- instituitque rudes melior Lucusta propinquas
- per famam et populum nigros efferre maritos,
- aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
- si vis esse aliquid; probitas laudatur et alget.
- criminibus debent hortos praetoria mensas,
- argentum vetus et stantem extra pocula caprum,
- quem patitur dormire nurus corruptor avarae,