Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Haec ego non credam Venusina digna lucerna?
  2. haec ego non agitem? sed quid magis Heracleas
  3. aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi
  4. et mare percussum puero fabrumque volantem,
  5. cum leno accipiat moechi bona, si capiendi
  6. ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,
  7. doctus et ad calicem vigilanti stertere naso?
  8. cum fas esse putet curam sperare cohortis
  9. qui bona donavit praesepibus et caret omni
  10. maiorum censu, dum pervolat axe citato
  11. Flaminiam puer Automedon? nam lora tenebat
  12. ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.
  13. Nonne libet medio ceras inplere capaces
  14. quadrivio, cum iam sexta cervice feratur
  15. hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
  16. et multum referens de Maecenate supino
  17. signator falsi[*](falsi P: falso Ψ ), qui se lautum atque beatum
  18. exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
  19. Occurrit matrona potens, quae molle Calenum
  20. porrectura viro miscet sitiente rubetam