Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postve nati sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere quae a [*](quae a, Erbius; qlia, ω..) marito non iure se usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit.

QUAERI solitum est, qui noctis hora tertia quartave sive qua alia nati sunt, uter dies natalis haberi appellarique debeat, isne quem nox ea consecuta est, an qui dies noctem consecutus est.

M. Varro in libro Rerum , quem De Diebus scripsit, homines, inquit, qui inde a [*](inde a, Hertz; in, ω.; ex, Macr. i. 2. 3.) media nocte ad

proximam mediam noctem in his horis viginti quattuor nati sunt, uno die nati dicuntur.

Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse, ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, is ei dies natalis sit, a quo die ea nox coeperit; contra vero, qui in sex noctis horis posterioribus nascatur, eo die videri natum, qui post noctem diluxerit.