Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum Favorinus legi denuo verba eadem Sallustii iubet atque, ubi lecta sunt, Quid igitur, inquit, dicimus, quod multos videre est pecuniae cupidos et eosdem tamen corpore esse vegeto ac valenti?
Tum ille ita respondit: Respondes non hercle inscite. Quisquis, inquit, est pecuniae cupiens et corpore tamen est bene habito ac strenuo, aliarum quoque rerum vel studio vel exercitio eum teneri
necessum est atque in sese colendo non aeque esse parcum.Nam si avaritia sola summa omnes hominis partes affectionesque occupet et si ad incuriam usque corporis grassetur, ut per illam unam neque virtutis neque virium neque corporis neque animi cura adsit, tum denique id vere dici potest effeminando esse et animo et corpori, si [*](si, added by H. J. Müller.) qui neque sese neque aliud curent, nisi pecuniam.
Tum Favorinus Aut hoc, inquit, quod dixisti, probabile est, aut Sallustius odio avaritiae plus quam par fuit [*](par fuit, suggested by Hosius; potuit, MSS.; decuit, Damsté.) eam criminatus est.