Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Athenienses autem aliter observare, idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere.

Babylonios porro aliter; a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem [*](insequentem, Damsté.) totum id spatium unius diei nomine appellare;

multos vero in terra Umbria unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem; quod quidem, inquit, nimis absurdum est. Nam qui Kalendis hora sexta apud Umbros natus est, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiarum et qui est post Kalendas dies ante horam eius diei sextam.

Populum autem Romanum ita, uti Varro dixit, dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam, multis argumentis ostenditur.