Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Item cum dicamus ab Osco, Tusco, Graeco, Osce, Tusce, Graece, a Gallo tamen et Mauro Gallice et Maurice dicimus; item a probus. probe, a[*](a,ς; omitted by ω.) doctus docte, sed a[*](a,ς; omitted by ω.) rarus non dicitur rare, sed alii raro dicunt, alii rarenter.

Idem M. Varro [*](idem M. Skutsch; inde mauro, ω; eodem Varro, A.) in eodem libro:

Sentior, inquit, nemo dicit et id per se nihil est, adsentior tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus adsentio in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen vincere consuetudinem potuerunt.

Sed idem Varro in aliis libris multa pro ἀναλογίᾳ tuenda scribit.

Sunt igitur ii tamquam loci quidam communes, contra ἀναλογίαν dicere et item rursum pro ἀναλογίᾳ.