Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sermones [*](sermonem, ω.) M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque Graecis et Latinis; inibi color spadix cuiusmodi sit.

Favorinus philosophus cum ad M. Frontonem consularem pedibus aegrum visum iret, voluit me quoque ad eum secum ire.

Ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque viris doctis praesentibus sermones de coloribus vocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertae et exiguae forent,

plura, inquit sunt Favorinus, in sensibus oculorum quam in verbis vocibusque colorum discrimina.