Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Duo autem Graeci grammatici illustres, Aristarchus et Crates, summa ope ille ἀναλογίαν, hic ἀνωμαλίαν defensitavit.
M. Varronis liber ad Ciceronem De Lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus paene verbis consuetudinem dominari ostendit:
Sicuti cum dicimus, inquit, lupus lupi,probus probi et lepus leporis, item paro paravi et lavo lavi, pungo pupugi, tundo tutudi et pingo pinxi.
Cumque, inquit, a ceno et prandeo et poto, et cenatus sum et pransus sum et potus sum dicamus, a destringor tamen et extergeor et lavor, destrinxi et extersi et lavi dicimus.