Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
P. enim Nigidii, in
secundo libroruin quos De Vento , verba haec sunt: Et ἐτησίαι et austri anniversarii secundo sole flant. Considerandum igitur est, quid sit secundo sole.Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.
Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac versas de Graecis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis.
Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et venuste scriptae videntur, [*](videntur, Skutsch; videantur, ω..) prorsus ut melius posse fieri nihil censeas.