Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Haec nobis Favorinus in eo, quod dixi, tempore apud mensam suam summa cum elegantia verborum totiusque sermonis comitate atque gratia denarravit.

Sed, quod ait ventum qui ex terra Gallia flaret circium appellari, M. Cato in libris Originum eum ventum cercium dicit, non circium.

Nam cum de Hispanis scriberet, qui citra Hiberum colunt, verba haec posuit: Set in his regionibus ferrareae, argentifodinae , mons ex sale mero magnus; quantum demas,tantum . Ventus cercius, cum loquare, buccam implet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit.

Quod supra autem dixi, ἐτησίας ex alia atque alia caeli parte flare, haut scio an secutus opinionem multorum temere dixerim.