Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Set enim [*](Set enim, Hertz; etenim, ω.) si conferas et Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt quae Latina sunt; ita Graecarum, quas aemulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt.

Nuper adeo usus huius rei nobis venit. Caecili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et qui aderant displicebat.

Libitum et Menandri quoque legere, a quo istam comoediam verterat.