Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ego arbitror et a M. Catone insecenda et a Q. Ennio insece scriptum sine u littera. Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est Ὀδύσσεια in quo erat versus primus cum hoc verbo sine u littera:

  1. Virum mihi, Camena, insece versutum,
cactus ex illo Homeri versu:
  1. Ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτεοπον.
Illic igitur aetatis et fidei magnae libro credo.

Nam, quod in versu Plautino est: sectius quam somnia, nihil in alteras partes argumenti habet.

Etiamsi veteres autem non inseque, sed insece dixerunt, credo, quia erat lenius leviusque, tamen eiusdem sententiae verbum videtur.