Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Insecenda[*](insecenda must have occurred in the lacuna.) quid esset quaeri coeptum. ex his qui aderant alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter docens, doctus alter. Hi duo inter sese dissentiebant.

Et grammaticus quidem contendebat, insequenda scribendum esse; [*](insequenda esse added by Hertz.) insequenda enim scribi, inquit, debet, [*](debet added by Carrio.) non insecenda, quoniam insequens significat traditumque esse inseque quasi perge dicere et insequere itaque ab Ennio scriptum in his versibus:

  1. Inseque, Musa, manu Romanorum induperator
  2. Quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.

Alter autem ille eruditior, nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse perseverabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse

habendam, qui in commentario quod fecisset De Usu Antiquae Lectionis scripserit non inseque apud Ennium legendum, sed insece; ideoque a veteribus, quas narrationes dicimus, insectiones esse appellatas; Varronem quoque versum hunc Plauti de Menaechmis:
  1. Nihilo [*](haec nihilo, Plaut. minus esse mihi videntur setius, edd. Plaut.) minus esse videtur sectius quam sómnia,
sic enarrasse: nihilo magis narranda esse quam si ea essent somnia. Haec illi inter se certabant.