Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam et sequo et sequor et item secta et sectio consuetudine loquendi differunt; sed qui penitus inspexerit, origo et ratio utriusque una est.
Doctores quoque et interpretes vocum Graecarum: Ἄνδρα μοι “ἔννεπε,” Μοῦσα et: “Ἔσπετε” νῦν μοι, Μοῦσαι, dictum putant, quod Latine inseque dicitur; namque in altero ν geminum, in altero ς esse tralatum dicunt.
Sed etiam ipsum illud ἔπη, quod significant verba aut versus, non aliunde esse dictum tradunt quam ἀπὸ τοῦ ἕπεσθαι καὶ τοῦεἰπεῖν.