Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

non enim vestibulum priorem[*](primorem, Damsté, comparing § 2.) partem domus infernae esse dicit, quod obrepere potest tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra Orci fores, vestibulum et fauces, ex quibus vestibulum appellate ante ipsam quasi domum et ante ipsa Orci penetralia, fauces autem vocat iter angustum, per quod ad vestibulum adiretur.

Hostiae quae dicuntur bidentes, quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae.

REDEUNTES ex [*](ex added by Hertz.) Graecia, Brundisium navem advertimus. Ibi quispiam linguae Latinae litterator, Roma a Brundisinis accersitus, experiundum sese vulgo dabat.

Imus ad eum nos quoque oblectamenti gratia, erat enim fessus atque languens animus de aestu maris.

Legebat barbare insciteque Vergilii septimum, in quo libro hic versus est: Centum lanigeras mactabat rite bidentis,

et iubebat rogare se si quis quid omnium rerum vellet discere.

Tum ego, indocti hominis confidentiam demiratus: Docesne, inquam, nos, magister, cur bidentes dicantur?