Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, virum elegant scientia ornatum, huiuscemodi est: Ve particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum minutionem.
Nam vetus et vehemens, alterum ab aetatis elisumque est, alterum a mentis vi atque impetu dicitur. Vescum autem, quod ex ve particula et esca copulatum est, utriusque diversae significationis vim capit.
Aliter enim Lucretius vescum salem dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius vescum appellat cum edendi fastidio.
Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam vacuum relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset.
In eo loco, qui dominum eius domus
salutatum venerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in via stabant, neque intra aedis erant.Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione vestibula appellate sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores aedium relicta, in quibus starent qui venissent, priusquam in intromitterentur.
Meminisse autem debebimus id vocabulum non a veteribus scriptoribus proprie, sed per quasdam translationes esse dictum, quae tamen ita sunt factae, ut ab ista de qua diximus proprietate non longe desciverint, sicut illud in sexto Vergilii:
- Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
- Luctus et ultrices posuere cubilia Curae: