Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Bidentes, inquit, oves appellatae, idcircoque lanigeras dixit, ut oves planius demonstraret.
Posthac, inquam, videbimus an oves solae, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis erraverit, cum hoc scripsit:
- Mars, tíbi factúrum voveo, si umquam rédierit,
- Bidénti verre,
sed nunc ego a te rogavi ecquam scias esse huiusce vocabuli rationem.
Atque ille nihil cunctatus, sed nimium quantum audacter: Oves, inquit, bidentes dictae, quod duos tantum dentes habeant.
Ubi terrarum, quaeso te, inquam, duos solos per naturam dentes habere ovem vidisti? Ostentum enim est et piaculis factis procurandum.
Tum ille permotus mili et inritatus: Quaere, inquit, ea potius quae e grammatico quaerenda sunt; nam de ovium dentibus opiliones percontantur.
Facetias nebulonis hominis risi et reliqui.
P. autem Nigidius, in libro quem De composuit, bidentes appellari ait non oves solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur bidentes;