Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum postea ex alieno certamine ad eos quoque ipsos contagium certationis adspirat cursusque eorum ad eandem virtutis calcem pergentium, quando est compar vel , in aemulandi
suspiciones non suo, sed faventium studio delabitur.Proinde igitur et Xenophon et Plato, Socraticae amoenitatis duo lumina, certare aemularique inter sese existimati sunt, quia de his apud alios uter esset certabatur et quia duae eminentiae, cum simul iunctae in arduum nituntur, simulacrum quoddam contentionis aemulae pariunt.
Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque verborum depinxit.