Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed enim de viris optimis et gravissimis si credendum hoc aut suspicandum fuit, causam equidem esse arbitror non obtrectationis nec invidiae neque de gloria maiore parienda certationis; haec enim procul a moribus philosophiae absunt, in quibus illi duo omnium iudicio excelluerunt. Quae igitur est opinionis istius ratio?

Haec profecto est: aequiperatio ipsa plerumque et parilitas virtutum inter sese consimilium, etiamsi contentionis studium et voluntas abest, speciem tamen aemulationis creat.

Nam cum ingenia quaedam magna duorum pluriumve in eiusdem rei studio inlustrium aut pari sunt fama aut proxima, oritur apud diversos favisores eorum industriae [*](inlustriae, suggested by Hosius.) laudisque aestumandae contentio.