Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

CONDIGNE mehercule et condecore Chrysippus, in librorum qui inscribuntur Περὶ Καλοῦ καὶ Ἡδονῆς primo, os et oculos Iustitiae vultumque eius severis atque venerandis verborum coloribus depinxit.

Facit quippe imaginem Iustitiae fierique solitam esse dicit a pictoribus rhetoribusque antiquioribus ad hunc ferme modum: Forma atque filo virginali, aspectu vehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus, neque humilis neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristitiae dignitate.

Ex imaginis autem istius significatione intellegi voluit, iudicem, qui Iustitiae antistes est, oportere esse grave, sanctum, severum, incorruptum, inadulabilem contraque improbos nocentesque inmisericordem atque inexorabilem erectumque et arduum ac potentem, vi et maiestate aequitatis veritatisque terrificum.