Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Videbatur compluribus in extremo verbo menda esse. Debuisse enim scribi putabant non futurum, sed futuram, neque dubitabant quin liber emendandus esset, ne, ut in Plauti comoedia moechus, sic enim mendae suae inludiabant, ita in Ciceronis oratione soloecismus esset manifestarius.
Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia veterum litterarum quaesita, meditata evigilataque erant.
Is, libro inspecto, ait nullum esse in eo verbo neque mendum neque vitium et Ciceronem probe ac vetuste locutum.
Nam futurum, inquit, non refertur ad rem, sicut legentibus temere et incuriose videtur, neque pro participio positum est, set verbum est indefinitum, quod Graeci appellant ἀπαρέμφατον, neque numeris neque generibus praeserviens,