Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verba Metelli haec sunt: Di immortales plurimum possunt; sed non plus velle nobis debent quam parentes. At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos ab immortalibus dissimile ius [*](dissimile ius, Damsté; nos diutius, ω; ab immortalibus dis divinitus, Hertz; nos immortalibus dissimilius, Hosius, comparing A.) expectemus, nisi malis rationibus finem faciamus? Is demum deos propitios esse aecum est, qui sibi adversarii non sunt. Dii immortales virtutem adprobare, non adhibere debent.

In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem hanc sibi rem praesidio sperant futurum, neque mendum esse neque vitium, errareque istos qui bonos libros violant et futuram scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est.

IN oratione Ciceronis quinta In Verrem, libro spectatae fidei,

Tironiana cura atque disciplina facto, ita [*](ita facto ita, ω; facto, A.) scriptum fuit:

Homines tenues, obscuro loco nati, navigant; adeunt ad ea loca quae numquam antea adierant. [*](viderunt, ubi neque, Cic.) Neque noti esse iis quo venerunt neque semper cum cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia civitatis, non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo
continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futurum. [*](futuram, MSS. of Cic.)