Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
set liberum undique et impromiscum, quali C. Gracchus verbo usus est in oratione cuius titulus est De P. Popilio circum Conciliabula, in qua ita est: Credo ego inimicos meos hoc dicturum. Inimicos dicturum, inquit, non dicturos; videturne ea ratione positum esse aput Gracchum dicturum,
qua est aput
Ciceronem futurum? Sicut in Graeca oratione sine ulla vitii suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine tribuuntur huiuscemodi verba: ἐρεῖν, ποιήσειν, ἔσεσθαι et similia.In Claudi quoque Quadrigarii tertio Annali verba haec esse dixit: I[*](I = ei, ii.) dum conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum ; in duodevicesimo Annali eiusdem Quadrigarii principium libri sic scriptum: Si pro tua bonitate et nostra voluntate tibi valitudo subpetit, est quod speremus deos bonis benefacturum;
item in Valerii Antiatis libro quarto vicesimo simili modo scriptum esse: Si eae res divinae factae recteque perlitatae essent, haruspices dixerunt omnia ex sententia processurum esse. Plautus etiam in Casina,