Haec eam sollicite seduloque curantem Ceres alma deprehendit et longum exclamat protinus: Ain, Psyche miseranda? Totum per orbem Venus anxia disquisitione tuum vestigium furens animi requirit teque ad extremum supplicium expetit et totis
p.252
numinis sui viribus ultionem flagitat. Tu vero rerum mearum tutelam nunc geris et aliud quicquam cogitas nisi de tua salute? Tunc Psyche pedes eius advoluta et uberi fletu rigans deae vestigia humumque verrens crinibus suis, multiiugis precibus editis, veniam postulabat: Per ego te frugiferam tuam dexteram istam deprecor, per laetificas messium caerimonias, per tacita secreta cistarum et per famulorum tuorum draconum pinnata curricula et glebae Siculae sulcamina et currum rapacem et terram tenacem et inluminarum Proserpinae nuptiarum demeacula et luminosarum filiae inventionum remeacula, et cetera quae silentio tegit Eleusinis Atticae sacrarium, miserandae Psyches animae,.supplicis tuae, subsiste. Inter istam spicarum congeriem patere vel pauculos dies delitescam, quoad deae tantae saeviens ira spatio temporis mitigetur vel certe meae vires diutino labore fessae quietis intervallo leniantur.
Suscipit Ceres: Tuis quidem lacrimosis precibus et commoveor et opitulari cupio; sed cognatae meae, cum qua etiam foedus antiquum amicitiae colo, bonae praeterea feminae, malam gratiam subire nequeo. Decede itaque de istis aedibus protinus, et quod a me retenta custoditaque non fueris, optimi consule.
Contra spem suam repulsa Psyche et afflicta duplici maestitia iter retrorsum porrigens inter
p.254
subsitae convallis sublucidum lucum prospicit fanum sollerti fabrica structura, nec ullam vel dubiam spei melioris viam volens omittere, sed adire cuiuscumque dei veniam, sacratis foribus proximat. Videt dona pretiosa ac lacinias auro litteratas ramis arborum postibusque suffixas, quae cum gratia facti nomen deae cui fuerant dicata testabantur. Tunc genu nixa et manibus aram tepentem amplexa, detersis ante lacrimis, sic apprecatur: