Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Sic effata foras sese proripit infesta et stomachata biles Venerias. Sed eam protinus Ceres et Iuno continuantur visamque vultu tumido quaesiere cur truci supercilio tantam venustatem micantium oculorum coerceret. At illa Opportune inquit Ardenti prorsus isto meo pectori violentiam scilicet perpetraturae venitis. Sed totis, oro, vestris viribus Psychen illam fugitivam volaticam mihi requirite. Nec enim vos utique domus meae famosa fabula ei non dicendi filii mei facta latuerunt. Tunc illae non [*]()ignarae, quae gesta sunt, palpare Veneris iram saevientem sic adortae: Quid tale, domina, deliquit tuus filius ut animo pervicaci voluptates illius impugnes, et quam ille diligit tu quoque perdere gestias? Quod autem, oramus, isti crimen si puellari lepidae libenter arrisit? An ignoras eum masculum et iuvenem esse, vel certe iam quot sit annorum oblita es? An quod aetatem portat bellule, puer tibi semper videtur? Mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose, et in eo luxuriem culpabis et amores revinces et tuas [*](The goddesses did know what had been going on, so that it is necessary, as Beroaldus saw, either to insert non before ignarae, or to read gnarae. ti )

p.248
artes tuasque delicias in formoso filio reprehendes? Quis autem te deum, quis hominum patietur passim cupidines populis disseminantem, cum tuae domus amores amare coerceas et vitiorum muliebrium publicam praecludas officinam? Sic illae metu sagittarum patrocinio gratioso Cupidini quamvis absenti blandiebantur. Sed Venus indignata ridicule tractari suas iniurias praeversis illis alterorsus concito gradu pelago viam capessit.”
p.250

“INTEREA Psyche variis iactabatur discursibus, dies noctesque mariti vestigationibus inquieta animo tanto cupidior iratum licet, si non uxoris blanditiis lenire, certe servilibus precibus propitiare. Ei prospecto templo quodam in ardui montis vertice, Unde autem inquit Scio an istic meus degat dominus? et illico dirigit citatum gradum, quem defectum prorsus assiduis laboribus spes incitabat et votum. Iamque navi ter emensis celsioribus iugis pulvinaribus sese proximam intulit: videt spicas frumentarias in acervo et alias flexiles in corona et spicas hordei videt; erant et falces et operae messoriae mundus omnis, sed cuncta passim iacentia et incuria confusa et, ut solet aestu, laborantium manibus proiecta. Haec singula Psyche curiose dividit et discretim remota rite componit, rata scilicet nullius dei fana ac caerimonias neglegere se debere sed omnium benivolam misericordiam corrogare.