Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Magni Iovis germana et coniuga, sive tu Sami, quae sola partu vagituque et alimonia tua gloriatur, tenes vetusta delubra; sive celsae Carthaginis, quae te virginem vectura leonis caelo commeantem percolit, beatas sedes frequentas; sive prope ripas Inachi, qui te iam nuptam Tonantis et reginam dearum memorat, inditis Argivorum praesides moenibus; quam cunctus oriens Zygiam veneratur et omnis occidens Lucinam appellat; sis meis extremis casibus Iuno Sospita, meque in tantis exanclatis laboribus defessam imminentis periculi metu libera. Quod sciam, soles praegnatibus periclitantibus ultro subvenire. Ad istum modum supplicanti statim sese Iuno cum totius sui numinis augusta dignitate praesentat, et protinus Quam vellem
Isto quoque fortunae naufragio Psyche perterrita nec indipisci iam maritum volatilem quiens, tota spe salutis deposita, sic ipsa suas cogitationes consuluit: Iam quae possunt alia meis aerumnis temptari vel adhiberi subsidia, cui nec dearum quidem quamquam volentium potuerunt prodesse suffragia? Quorsum itaque tantis laqueis inclusa vestigium porrigam, quibusque tectis vel etiam tenebris abscondita magnae Veneris inevitabiles oculos effugiam? Quin igitur masculum tandem sumis animum et cassae speculae renuntias fortiter, et ultroneam te dominae tuae reddis et vel sera modestia saevientes impetus eius mitigas? Qui scias an etiam, quem diu quaeritas, illuc in domo matris repperias? Sic ad dubium obsequium, immo ad certum exitium praeparata principium futurae secum meditabatur obsecrationis.