Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Post istum sermonis terminum poculis aureis memoriae defunctorum commilitonum vino mero libant, dehinc canticis quibusdam Marti deo blanditi paululum conquiescunt. Enim nobis anus illa recens hordeum affatim et sine ulla mensura largita est, ut equus quidem meus tanta copia et quidem solus potitus saliares se cenasse cenas [*]()crederet: ego vero, qui numquam alias hordeum cibatus ni minutatum et diutina coquitatione iurulentum semper eserim,[*]()rimatus angulum quo panes reliquiae totius multitudinis congestae fuerant, fauces diutina fame saucias et araneantes valenter exerceo. Et ecce nocte promota latrones expergiti castra commovent instructique varie, partim gladiis armati, partim[*]()in Lemures reformati, concito se gradu proripiunt. Nec me tamen instanter ac fortiter manducantem [*](Vulcanius' emendation for the MSS' aspere. ) [*](Luetjohann's emendation, slightly changed by van der Vliet. The best MS has salies secenas, with a lacuna of about five letters after the last word. ) [*](The whole of this passage is very corrupt in the M SS. The text as pirnted gives the sense required, by suppling qui and ni.) [*](This partim is not in the MSS, and was supplied by Elmenhorst; but an m ater armati seems to show that it was once there and had dropped out. )
tandem itaque asinali verecundia ductus, aegerrime tamen digrediens rivulo proximo sitim lenio. Nec mora, cum latrones ultro anxii atque solliciti remeant, nullam quidem prorsus sarcinam vel omnino, licet vilem, laciniam ferentes sed tantum gladiis totis,[*]()totis manibus, immo factionis suae cunctis viribus unicam virginem filo liberalem et, ut matronatus eius indicabat, summatem regionis, puellam mehercules et asino tali concupiscendam, maerentem et crines cum veste sua lacerantem advehebant. Eam simul intrantes [*]()speluncam verbisque quae dolebat minora facientes sic alloquuntur: Tu quidem salutis et pudicitiae secura brevem patientiam nostro compendio tribue, quos ad istam sectam paupertatis necessitas adegit. Parentes autem tui de tanto suarum divitiarum cumulo, quamquam satis cupidi, tamen sine mora parabunt scilicet idoneam sui sanguinis redemptionem. His et his similibus blateratis nequicquam dolor sedatur puellae.